- PLOENA
- PLOENAWagriae in Holsatia urbs, cum arce splendida, inter geminum lacum; neclonge hinc arx Ranzoviana; 4. leuc. a Chilonio in Meridiem Lubecam versus 6. Sub proprio Principe e gente Ducum Holsatiae. Cum enim Ioannes frater Friderici II. Daniae Regis, Dux Holfatiae, et Sonderburgicae lineae conditor, in Slesvicensi Ducatu quaedam nactus, numerosam suscepisset sobolem, filiorum eius minimus natu Ioachimus Ernestus Ploenensis seu Arnspeckiitrami auctor exstitit, de cuius in Oldenburgicum Comitatum iure aliquid postea dicemus. Natus is A. C. 1595. ex Agnete Hedvige Anhaltina, Dorotheam Augustam Holsatam (Iohannes Adolfi Ducis Holsatiae filiam) fibi iunxit, A. C. 1633. atque ex ea genuit Ioannem Adolfum 1634. Augustum 1635. Ernestinam 1636. Ioah. Ernestum 1637. Georg. Bernardum, A. C. 1639. Agnetem Hedvigem A. C. 1640. Carolum Henricum A. C. 1642. et Sophiam Eleonoram A. C. 1644. e quibus Carolus Henricus obiit A. C. 1655. et Sophia Eleonora nupta est Wolfgango Iulio Comiti Hohenloico. Ioannes vero Adolfus, in Italia, Belgio, Hungaria, fortitudinis militaris documenta edidit, domus Brunsuicensis Campi Marescallus expeditioni in Alsatiam A. C. 1674. nec non sequenti Trevirensi expugnationi atque Crequii Marescalli cladi interfuit, victoriae praecipuum instrumentum, postea Danicae militiae praefectus; uxorem sibi sociavit, post Luisam Amoenham patruelem, Dorotheam Sophiam Brunsuicen sem. Augustus, a iuventute militiam sectatus, Magdeburgo praefectus est ab Electore Brandeburgico et Generalis exercitus Partem in Alsatia eôdem annô duxit: pater ex Elizabetha Carola Anhaltina Ioachimi Friderici Christiani Caroli et filiarum. Ioachimus Ernestus, Hispanorum miles, praeliô ad Seneffam a Gallis captus eôdem annô 1674. ad Romanas partes transiit. Georgius tandem Bernardus, Batavis operâ addictâ, cum Rabenhauptio, Groningam mascule defendit, inde Daniae Regi in expeditione comes fuit et haud pridem mortuus est. Phil. Iacobus Spenerus Sylloge Geneal. Histor. in Familia Oldenburgo Danica. Coeterum Ioachimus praefatus, familiae Ploenensis conditor, cum supervixisset Antonio Gunthero Oldenburgicorum Comitum ultimo, gradu ei quam reliqui competitores propior, Daniae REgi, qui cum Holsatiae Gotorfiensis prosapiae Principe hereditatem diviserat ita, ut Regi Oldenburgum, Duci Delmenhorstum cederet, controversiam movit: Feudorum iura et firmatam sibi a Caesaribus, Maximiliano II. A. C. 1570. Ferdinando III. A. C. 1642. et Leopoldo A. C. 1664. successionis spem commemorans, istorum aviditatem incusabat, qui destinatam sibi legibus usuque maiorum hereditatem, in sese vertissent; Illis pacta cum defuncto Comite inita A. C. 1649. ipsius Imperatoris adprobatulegitimum robur adepta, et Comitatus olim, ut vocant, allodiales Anno demum 1531. a Carolo V. Antonio Oldenburgico in feudum oblatos regerentibus, qualibus etiam agnatos arceri longô usu receptum sit. Obtulêre tamen, quibus litium moras molestiasque redimerent, spreta a Duce, secundum quem, re delatâ ad Caesaris aulam, lis data est. Eidem postea cum Rege convenit, conditionibus non nisi forte paciscentibus notis. Vide Tob. Pfannerum de Praecipuis Germaniae Principum Gentibus, c. 11. de Gente Holsat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.